CASINA et CASINUM

CASINA et CASINUM
CASINA et CASINUM
ad confinia Campaniae oppid. Volscorum fuit. Nunc autem in provinc. Terrae laboris, in regno Neapolitano. Ex eius ruinis crevit oppid. S. Germani. In multis auctorum exemplaribus Cassinum est. Inscripticens autem antiquae Casinum habent. De nominis Origine Varro de L. L. l. 6. Cascum signisicat vetus, Eius origo Sabina, quae usque radices in Oscam linguam agit, etc. Addit, Item ostendit quod oppidum vocatur Cassinum, hoc enim a Sabinis orti Samnites tenuerunt, unde et Cassinum forum, vetus. Eius meminit Silius, l. v. 4. 227.
----- Nebulosi rura Casini.
Itemque, l. 12. v. 527.
----- ----- Nymphisque habitata Casini
Rura evastantur. ----- -----
Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”